SIPHOAS

SIPHOAS
SIPHOAS
Rex in Aegypto Thebanorum XXXV. qui et Mercurius dictus est, fil. Vulcani, Eratostheni apud Syncellum, Moeridi successit; artes, quas primus Mercurius Thoth dictus, proximis post diluvium anns, invenerat, iam tandem adornavit atque emendatiores reddidit, Manetho apud Syncellum eund. libris ea de re scriptis et in adytis templorum repositis, Clemens l. 6. Strom. ubi XLII numerô fuisse, atque ex his triginta sex omnem Aegyptiorum Philosophiam continuisse, reliquos sex ad Medicinam pertinuisse, docet. Atque ex his Mercurii (Trismegisti) libris Sanchuniathonem Berythium την` Κοσμογονίαν suam instautâsse, Eusebius ait Praepar. l. 1. c. 9. Iamdudum vero periisse, aliosque in illorum locum supposititios irrepsisse, ex Galeno discimus. De Simpl. Medic. facult. l. 6. Idem Rex annum reformavit, quod perperam sexto Pastorum REgi adscribit Georg. Syncellus, ut qui homines τὸ γένος ἄσμοι ignobiles fuêre, eêd. teste, regnavit ann. 5. obiitque successore Phrurone sive Nilô. Vide Ioh. Marshamum Can. Chronico Sec. X. ubi de Libris eius et Anni Aegyptiaci emendatione, multa erudite congessit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • TOSORTHRUS — Memphitarum post Menem in Aegypto Rex I. Aesculapius dictus, ob Medicinae peritiam, construxit in Memphi, a patre Mene condita, regiam; invenit sectorum lapidum structuram; et de Anatomia libros conscripsit: quae omnia huic potius, quam fratri… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ägypten [3] — Ägypten (Gesch.). Die Urbewohner Ä s waren nach Herodot ein Volk von dunkler Hautfarbe u. vollen Lippen, aber keine Neger. Zu ihnen wanderte ein asiatisches, der kaukasischen Race angehörendes Volk semitischen Stammes von lichterer Farbe, hohem… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CANTOR — I. CANTOR Graece Α᾿ιδὸς apud Homer. Od. γ. v. 265. Η῞δ᾿ ἤτοι το πρὶν μὲν ἀναίνετο ἔργον ἀεικὲς Δῖα Κλυταιμνήςτρη, φρεσὶ γὰρ κέχρητ᾿ ἀγαθῇτι, Παῤ γὰρ ἔην καὶ Αὀιδὸς ἀνὴρ, ᾧ πόλλ῾ ἐπέτελλεν Α᾿τρείδης, Τροὶηνδε κιὼν; εἴρυςθαι ἄκοιτιν, Α᾿λλ᾿ ὅτε δή… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROPHETA — in Processione sacra veter. Aegyptiorum, quae Philosophiam illorum arcanam exhibebat. post Stolisten incedebat, ultimô locô, Hydriam aperte gerens inlimo, quem sequebentur, qui Panes emissarios portabant. Hic. ut Praefectus Sacrorum, libros X.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SMEDES — Rex Pastorum in Aegypto VII. successit Assidi, eô tempore quô Cusan Mesopotamiae Rex Israelitas afflixit, Othoniele I. Iudice liberatos, et in Thebaide Siphoas praefuit. Regnavit ann. 26. obiitque sucessore Psusene. Ioh. Marshamus Canone Chron …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”